Latin
CAPVT III
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 411
Unproofread scanNot analysed yet
Nequo id absurdum est, sed formas in mi- Forma in atomis renimis, &sensu non comprehensibilibus atomanent. mis integras remanere posse, vel metalla docent, quae in minimas atomos ab aquis fortibus solvuntur, ut etiam per chartam colari possint, &nihilominus in minimis illis atomis suam essentiam integram retinent, ut ex reductione paret. De quo, hypomn. 3. cap. 1. pluribus actum. In altero verò genere, ut in cadaveribus, anima subjectum illud habet, in quo erat in corpore vivente, dum superiori formae loco materiae proximae esset. Sicut verò permα κίnon sponte ortorum viventium semina, etsi in ventium liu latent terram coniiciuntur, non semper suam insitam ape. vim exserunt, sed interdum frigore, interdum calore, vel etiam idonei alimenti defectu corrumpuntur &emoriuntur, interdum diu quiescunt, antequam sese exserant; sicut semina multa totâ hyeme in terra quiescunt, donec nimirum calore aëris ambientis foveantur, &idoneum è terra alimentum attrahant: ita &in iis, quae sponte provenire dicuntur, vis seminalis quiescit, donec idoneam, è qua corpus sibi fabricet, materiam nanciscatur, &à calore ambiente excitetur &foveatur: unde accidit, ut animalia, quae sponte oriuntur, non tempore hiberno, nisi sub fimo interdum, quò frigus non penetrat, sed vere, aestate, &autumno generentur, ubi scilicet à calore ambientis, quem Sol &Luna imprimis excitant, materia idonea è qua anima latens corpus sibi fabricare possit, suppeditetur, &ipsa anima ad agendum excitetur.