# Hypomnemata physica 412

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/412
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/412

Interdum tamen ista vis seminalis planè emoritur & perit. Neque enim est, ut ea, quae hactenus dixi, & postea dicentur, de animabus & vi seminali in atomis & corpusculis minimis quis cavilletur, & mihi affingat, quasi statuam, animas tales, cùm in tot mutationibus integrae maneant, immortales esse. Etenim ut semina plantarum non sponte nascentium saepe diu integra manent, quandoque tamen emoriuntur: ita idem in sponte nascentibus fieri potest, si nimirum contrarij aliquid ipsis occurrat, vel nimium dividatur illa materia. Qua de re Fr. Aquilonius, lib. 5. optic. propos. 8. haec habet: Licet non detur minimum quantitatis, dari tamen minimum luminis naturale, hoc est, lumen adeo tenue, ut citra interitum magis attenuari non possit. Quo pacto & corporum naturalium minima dantur; quae nimirum, si amplius dividantur, formam essentiamque deperdunt. Et, propos. 15. Et haec subsistendi imbecillitas non his modò qualitatibus, quae majoris ac minoris diversitatem admittunt, verùm etiam omnibus corporibus, quae magnitudinem variant, communis. Ut enim haec sine aliqua mole, sic illae sine aliquo excellentiae gradu sese dibzy G Goog De materia sponte ortor. viventium.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
