# Hypomnemata physica 414

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/414
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/414

CAPVT IV. De Fine sponte ortorum viventium. Num adhuc in genere explicandum restat, Animirum quonam fine sponte orta viventia generentur. Neque enim casu & fortuitò talia fieri, supra dictum. De fine autem horum alij aliter sentiunt. Nonnulli in ea sententia sunt, ideo talia generari, ut materia putrida absumatur, & aër hoc modo purgetur. Cùm enim è putridis corporibus multi pravi halitûs attollantur, qui aërem inquirant, quo postea animalia perfectiora laeduntur & morbos contrahunt: hoc ut praecaveatur, & salubritati hominis atque aliorum animalium perfectorum consulatur, existimant; naturam animalcula ejusmodi producere, & materiam tum in generationem, tum in nutritionem eorum consumere. Verùm enim verò ejusmodi animalcula nec generantur ex materia putri, quatenus talis, neque eâ alunfiunt: tur. Etsi enim ex putrescente materia tamen Do Fine spont. ortor viventium. 415 tamen non ex ea, quatenus putris est, fiunt, sed potius à cocta & meliori ejus parte, quae à putri secernitur. Unde etiam post vermium & ejusmodi animalium generationem putris materia relinquitur, quae non minùs quam ante, aërem inquinat.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
