# Hypomnemata physica 415

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/415
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/415

Neque etiam animalcula ejusmodi è materia putrescente genita putridâ materiâ aluntur, sed in alias res, ut plantas, & animalia viva delata, alimentum quaerunt. Neque etiam eae regiones, in quibus nascuntur, & ejusmodi insectorum magna est copia, salubriores, sed plerunque insalubriores sunt. Alij in ea sunt sententia, ut alias res creatas, ita & has hominis gratia factas esse. Verum meritò irridet eos Jul. Caes. Scaliger, exerci 250. sect. 1. qui pulices hominis caussâ creatos dicunt, ad inutilem ejus sanguinem sugendum, aut qui cimicem à natura ablegatum dicunt, ut noctu ex importuno somno excitet nos ad preces Deo fundendas. Annon enim canes & alia bruta etiam scatent pulicibus & pediculis? Alij, ut Avicennas, statuunt, melius esse, gigni pediculos, quam materiam putrem ita permanere; qui & in ejusmodi animalculorum structura mirum artificium agnoscunt. Alij propter universi perfectionem ejusmodi animalia facta esse, & ad ejus pulchritudinem atque integritatem non solum animalia perfecta, sed etiam imperfectiora ejusmodi pertinere existimant. dibzy G Google stimant. Quod docuisse videtur Scaliger, qui, loco allegato, ita scribit: Homo propter Deum, propter hominem mundus factus est. Et mox: Animalium princeps homo. Non erat autem homo futurus princeps, nisi talis; quippe in medio. Non potest esse medius, nisi inter extrema. Igitur extrema facta sunt, ut esset medius. Propter medium igitur facta sunt. Extremorum autem, & eorum, quae medium inter, & extrema sita sunt, si deesset aliquid, daretur in formis vacuum.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
