# Hypomnemata physica 416

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/416
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/416

Quod longè majus esset flagitium in natura, quàm vacuum in quantitate sine corpore. Quid enim absurdius, quam medium sine extremis? Quae duae ultimae sententiae non multum discrepare videntur, & satis commodae sunt, si rectè explicentur. Etenim rerum omnium opifex, Deus, ubique suam sapientiam & omnipotentiam prodere & manifestare voluit, & propterea maluit viventia, quàm corruptam & putrem, vitaque carentem materiam in natura multiplicari & perfectorum animalium corpora, dum corrumpuntur, non simpliciter in putridam materiam abire, sed in animalia ignobiliora. Varia tamen; verùm determinata, & singula suae speciei. Nam cùm, ut rectè Aristoteles, 2. de gener anim. c. 3. scribit, ut animae nobilitate, ignobilitatevè inter se differunt, ita etiam natura ejus corporis, cui insunt, & quod cujusque animae proprium subjectum est, differat: differentia haec à forma aliqua proDe Fine spont. ortor. viventium. proveniat, necesse est, quae, etsi in animalium perfectorum corpore vivente materiae loco est, postea tamen animâ decedente ipsa sese exserit, & id, ad quòd agendum apta nata est, perficit. Hinc quot corporum perfectorum sunt species, tot etiam sunt species animalium ex iis ortorum; de quo etiam Augustinus, lib. 12.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
