# Hypomnemata physica 418

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/418
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/418

Ingredi enim eos fidenter jussit, quoniam, inquit, ne huic quidem loco Dij desunt immortales. Hoc quidem in indaganda quoque Natura animantium faciendum est. Aggredi enim quaeque sine pudore ullo debemus, cum in omnibus Natura numen, & honestum pulchrumque insit ingenium. Quippe cum naturae operib. junctum illud praecipue sit, ubi nihil temerè viceque fortuita committatur, sed alicujus gratia omnia agantur. Finis autem, cujus gratia quidquam vel constat, vel conditum est, boni honestique obtinet rationem. At verò si quis caeterorum animalium contemplationem ignobilem abjectamque putat, jam hic de se idem quoque arbitrari debet. Non enim fieri potest, ut ea sine magna abominatione inspiciamus, ex quibus corpus constat humanum, ut sanguinem, carnem, ossa, venas, reliqua generis ejusdem. Haec Aristoteles. Fortunius Licetus equidem, lib. I. de spont. viv. ortu. cap. 11. eorum sententiam, qui ob universi perfectionem talia oriri censeat, impugnat, eâ imprimis ratione, quòd universum naturâ prius sit, & sua perfectione praeditum, quàm ullam promoveat spontaneam viventium generationem, & quòd saepe accidat, unam sponte nascentium speciem mundo deesse, nec tamen ideo mundo imperfectum evadere.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
