Latin
CAPVT VI
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 42
Unproofread scanNot analysed yet
Certè, ut Interpretes Aristotelis in disputationibus de materia prima nimis prolixi sunt, ita in materiae secundae (cùm tamen quaevis forma requirat οἰκείαν ὕλην, seu proprium subiectum) consideratione nimis fuêre breves. Neque enim quodlibet corpus formae cuiuscunque, praecipuè animarum, ὀικεῖα ὕλη, &subiectum esse potest, sed in viventibus ut ita disposita sit necesse est, ut ad induendam &suscipiendam animam proximam potentiam habeat, &in substantiam corporis viventis converti, &ab anima nutriendi animatum fieri possit. Quae dispositio à peculiaribus formis proficiscitur. Ac dari &in plantis &animalibus formas ab anima distinctas, quae ad proprium animarum subiectum constituendum pertinent, satis quoque docent mirabiles actiones, quae in plantis emortuis, ut &partibus animalium mortuorum in Medicina quotidiè obviae sunt. Cùm enim omnis actio fluat primariò à forma; hae autem actiones nobiliores sint, quàm ut à formis elementorum, seu simplicium, seu invicem mistorum, provenire possint: necessariò praeter elementorum formas aliae formae dantur, à quibus hae actiones proveniunt, quas cur quintam essentiam cum Scaligero dicere, &corpus, cui illae insunt, cum Aristotele &Schegkio ἀναλογον τῷ τῶν ἄστοων στοιχείω nominare non debeam, caussam nullam video. Et ex Aristotelis Interpretibus quidam, inter quos praecipuè Zimara, non solùm animas formis elementorum superadditas esse, sed &formam mistionis esse quintam formam, re distinctam à quatuor elementorum formis, &illis superadditam, statuunt. γαλα