Latin
CAPVT V
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 420
Unproofread scanNot analysed yet
Ex quibus apparet, quòd omnis, quae ad ponte nascentia necessaria est, materia, quaeque in se formam novi &spontanei corporis caussam, latentem continet, à viventibus provenit, eaque est vel semen, aut semini quiddam analogum, aut ipsum totum vel cadaver, aut pars cadaveris viventis, aut excrementum, aut quocunque modo à vivente productum, quod vitale aliquod principium in se contineat. Nam, ut supra quoque dictum, semen &seminale principium, seminique analogum, in minimis etiam atomis, in diversis materiis, pulveribus, succisque, in terra latere diu potest. Imò ignobiliora quaedam animalia, etsi interdum vitâ quasi privari, &animae actum secundum nullum exercere videntur, id quod in muscis, ranis, &aliis quibuspam animalibus, quae toto hyemali tempore quasi mortua jacent, accidit: tamen anima, etiam in vili materia adhuc latens, eam vivificat, &tempore verno calore ambientis fota &excitata sese vitalium actionum effectricem actu secundo exhibet, &tum reviviscere dicuntur. Deinde nullum vivens est, è cujus cadavere, excrementis alvi, urinâ, sudoribus, vaporibus, &fuliginibus à corpore exeuntibus, &sordibus in cute &vestimentis collectis, vermium non genera varia producantur, ut rectè Aristoteles dixerit; omnia animarum quodammodo plena esse. Anima autem, quae in talibus ex animalibus perfectioribus prodeuntibus latet, &postea ex iis prodit, semper dibzy G Goo Summa sentent. de spont. viv. ort. semper inferioris gradus &speciei est, nunquam ejusdem, vel superioris, nisi imperfectiora quaedam animalia sint, ut de muscis &ranis modò dictum. Neque enim eadem anima diversa specie corpora informare, nihilque ultra vires suas agere potest. Etsi verò, ut antea quoque dictum, Fortun. Licetus, lib. 2. cap. 17.