# Hypomnemata physica 420

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/420
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/420

Ex quibus apparet, quòd omnis, quae ad ponte nascentia necessaria est, materia, quaeque in se formam novi & spontanei corporis caussam, latentem continet, à viventibus provenit, eaque est vel semen, aut semini quiddam analogum, aut ipsum totum vel cadaver, aut pars cadaveris viventis, aut excrementum, aut quocunque modo à vivente productum, quod vitale aliquod principium in se contineat. Nam, ut supra quoque dictum, semen & seminale principium, seminique analogum, in minimis etiam atomis, in diversis materiis, pulveribus, succisque, in terra latere diu potest. Imò ignobiliora quaedam animalia, etsi interdum vitâ quasi privari, & animae actum secundum nullum exercere videntur, id quod in muscis, ranis, & aliis quibuspam animalibus, quae toto hyemali tempore quasi mortua jacent, accidit: tamen anima, etiam in vili materia adhuc latens, eam vivificat, & tempore verno calore ambientis fota & excitata sese vitalium actionum effectricem actu secundo exhibet, & tum reviviscere dicuntur. Deinde nullum vivens est, è cujus cadavere, excrementis alvi, urinâ, sudoribus, vaporibus, & fuliginibus à corpore exeuntibus, & sordibus in cute & vestimentis collectis, vermium non genera varia producantur, ut rectè Aristoteles dixerit; omnia animarum quodammodo plena esse. Anima autem, quae in talibus ex animalibus perfectioribus prodeuntibus latet, & postea ex iis prodit, semper dibzy G Goo Summa sentent. de spont. viv. ort. semper inferioris gradus & speciei est, nunquam ejusdem, vel superioris, nisi imperfectiora quaedam animalia sint, ut de muscis & ranis modò dictum. Neque enim eadem anima diversa specie corpora informare, nihilque ultra vires suas agere potest. Etsi verò, ut antea quoque dictum, Fortun. Licetus, lib. 2. cap. 17.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
