# Hypomnemata physica 421-2

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/421-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/421-2

CAPVT VI. De Plantarum spontaneo ortu, & primo de Fungorum generatione. Mnia autem sponte generata viventia, sive primi, sive secundi sint ordinis, vel ad vegetabilia, vel ad animalia pertinent. Et quidem utraque rursum sunt duplicia: Vegetabilia sunt fungi & tubera, muscus, ac plantae perfectiores: Animalia, Zoophyta, & vera animalia. Primò sponte, & sine hominum cultura, nec manifesto semine illo apparente, nascuntur omnia tubera, quae, ut Scaliger, exerc. 140. loquitur, ipsa sibi radix, stipes, & fructus sunt, & fungi ac boleri, quorum ortus adeo celer est, ut unâ nocte generentur, & ad magnitudinem naturae suae convenientem perveniant.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
