# Hypomnemata physica 425

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/425
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/425

cap ter generen10. necesse esse, simul plures ejusmodi atomos tur. ad fungos generandos aptos in sensibilem molem coire in constitutione fungi; quia unius atomi anima imbecillium sit adeo virium, quae nequeat materiam fungi vivificare vel efformare, neque id praestare, quod multarum atomorum in unum corpus coeuntium animae ex pluribus coagmentatae efficere possint. Verùm dubij aliquid hoc habet. Nam mirabilis omnino formarum & animarum natura est, quę per se quanta non est, & in minimo corpore easdem vires obtinet, quas in magno. Neque moles fungi id probat; cum videamus, ex minimo semine magnam plantam nasci, materiâ pro formatione & augmentatione è terra attracta. Celerrimum potiùs incrementum fungorum id persuadere videtur; cùm non sit credibile, tam brevi temporis spatio animam in exiguo corpusculo latitantem tantam materiae copiam attrahere posse. Nisi quis forsan dicere velit, ab anima fungi materiam sensim praeparari, & postea subitò in fungum erumpere. Differentiae. Etsi autem omnes fungi à plantis, & ex ar- Fungorum borum ac fruticum ramis, radicibus, caudi- differencibus, & corticibus oriuntur: tamen magna via. eorum est differentia pro materiae diversitate. Alij enim arboribus & lignis adnascuntur, alij sub arboribus & in terra nascantur. Neque facile reperire est fungum, ubi arbor aut lignum non sit vel fuerit. Et quidem iis, qui arboribus & lignis adnascuntur, materiam praebet, imò, ipsa arborum substantia, seu materia illa, quae animae arboris proprium subjectum est. Non autem fit ex ea fungus, quandiu est sub dominio animae arboris, vel fruticis, sed ubi ab ea deseritur, & vel tota planta, vel pars ejus emoritur.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
