# Hypomnemata physica 426

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/426
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/426

Unde videmus, non arporibus salvis & incorruptis, sed annosis, & aliquâ in parte vitiosis, plerunque fungos adnasci. Secundò, alimentum arboris vel fruticis vitiosum. Tertiò, excrementum aliquod ab arbore vel cortice effusum; unde Plinius, lib. 22. cap. 23. ex pituita arborum nasci fungos scribit. Et quidem fungos arboribus viventibus posterioribus duobus de causis & modis adnatos animae ipsius arboris opera esse, credibile est. Ut enim, ut modò dictum, in corpore humano fungi & verrucae generantur, dum natura, quae nunquam otiosa est, humorem superfluum & vitiosum, quem per membranas & poros erumpentem in substantiam partis ob ineptitudinem materiae, & partis debilitatem mutare non potest, in talem substantiam convertit & conformat: ita idem in arboribus accidere, credibile est. lis, qui è terra nascuntur, materiam praebet vel pars aliqua radicis, vel cortex, vel alia ab arbore separata. Unde ubi fungi nascuntur, ibi Fungorum differentiae.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
