# Hypomnemata physica 427

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/427
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/427

ibi plerunque cortices & partes arborum deciduas reperire est, quae, cum corrumpuntur & putrescunt, à pluvia superveniente terrae immerguntur, atque ejus calore fotae in fungos mutantur. Idque etiam artificialiter fieri potest. Sic ex populeis frondibus concisis atque sepul. Fungi à potis fungi proveniunt, ut Scaliger animadvertit, pulo. exerc. 104. sect. 17. Idem evenit ex sicu defossa, Efion. ut Athenaeus, lib. 2. ex Nicandro, tradit, cujus haec sunt verba: Συκέης ὑπότε στέλεχος βαθὺ κόπρῳ Κἀκκρύψας ὑδάτεσσιν ἀεινάντεσσι νοτίζεις, Φύωντα πίθμέσσιν ἀκήριοι, ὧν συ μύκητα Θρεπτικὰ μὴ τὸ χαμαιζόλης ἀπὸ ρίζης προταμον. Hoc est: Cùm fuerit ficus multo sub stercore tecta, Si mox perpetuo fluxu consperseris illam, Innocuis surgent radicibus undique fungi, Quos tu ne vertas radicem cedito nullam.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
