Latin
CAPVT VI
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 428
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde etsi nulla pars arboris vel fruticis evidenter in terra corrupta reperiatur: tamen ex iis fungi nascuntur, cum succi vel excrementa arborum in terra latent. Ita siquidem formae illae ignobiliores comparatae sunt, ut in minimis etiam corpusculis &succis integrae permanere possint, quae postea, ubi locum idoneum nactae sunt, &à calore ambientis excitantur, sese exserunt, &corpus fungi formant ac fabricantur. Cùm enim in minimis plantarum seminibus anima consistere, &locum &materiam nacta grandem plantam formare possit: quidni hae formae longè ignobiliores in minimis plantarum corpusculis servari integrae possint? Varietatem autem fungorum facit primò arborum &fruticum diversitas; &sub aliis, &in aliis arboribus alij fungi nascuntur. Sic fungi illi satis magni &candidissimi, &calvariam humanam referentes, quos Crepitus lupi vulgò appellant, &quibus Chirurgi ad sistendum sanguinem utuntur, nullibi facilè nascuntur, nisi in vineis, fiuntque è vitibus emortuis &corruptis. Deinde ipsorum partium arborum varietas. Crediderim tamen, fungorum varietatem non solùm à materiae, quam arbores communicant, diversitate pendere, sed etiam ex materiae, quae aliàs in terra reperitur, varietate provenire. Cùm enim certum sit, non totam illam De Fungo seu Tubere Cervino. fungorum, interdum satis magnorum, molem ex arbore decisam esse, proculdubio materiam forma seu anima ab arbore communicata in terra obviam sibi associat, &ex ea corpus sibi conveniens fabricat; sicut aliàs videmus, semina exigua materiam &alimentum è terra attrahere, &inde grandes plantas excrescere. Et obviam quamque materiam animam fungi arripere, &ex ea fungum formare, vel ex eo patet, quod Plinius, lib. 19. cap. 2.