Latin
CAPVT VI
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 430
Unproofread scanNot analysed yet
Fungum itaque hunc tuberum vulgarium modo sub terra nasci affirmant venatores, ubi cervino semine in coitu inficitur solum. Id quod plerunque fieri solet, exempto è vulva genitali adhuc seminis aliquid continente, maris impetum fugiente foemina. Hunc fortasse invenire nemo posset, ni cervi ipsi locum quodam statuto anni tempore ostenderent. Scalpunt enim naturali quodam instinctu ducti anterioribus pedibus locum, ubi globosus fungus sub terra delitescit, quod olfactu eos percipere affirmant. Spirat enim fungus gravi odore, praesertim recenter effossus. Qui secreta haec norunt venatores &rustici, qui sylvas frequentant, loca diligenter observant, cervinis pedibus diducta, effossaque scrobe fungos eximunt, &pharmacopoeis vendunt, qui dissectos in particulas, &filo trajectas siccant postea in umbra, servantque in medicum usum. His eâdem ferè facies inest, quam in caeteris spectamus tuberibus, globosa tamen in omnibus &inaequalis. Extima cuticula subnigricat, carnosa verò &ipsa fungosa substantia albicat. Sunt enim, qui genus aliquod reperiri dicant, erectae virilis mentulae formâ, adeò ut in altera parte detecta glans, in altera globuli quidam testiculos referentes conspiciantur. Verùm vulgatam istam venatorum de ortu tuberis De Fungo seu Tubere Cervino. beris Cervini opinionem, in quam eos forsan odor, &in posteriori genere figura procul dubio induxit, omnino suspecta est; de quo Thomas Jordanus, de pest. phoen. tract. 3. pag. 605. Fungum, quem Boletum Cervinum vocant, è semine ejus animalis genitali ortum, capellis scalpendo effossâ terrâ deprehensum, magnis exornant elogiis. Sanè reperti sunt iis locis, ubi ab hominum memoria nullus unquam visus est cervus.