# Hypomnemata physica 434

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/434
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/434

fra tophaceam duritiem fuisse, tactui cedentes, ut sibi potiùs frusta quaedam lignea, quàm lapides visi fuerint: non immeritò statui potest, ex veris lapidibus nunquam fungos nasci, sed lapides istos Neapolitanos esse ligna à succo lapidescente in tophaceam duritiem indurata; vel, quod vult Licetus, tophos hos originem duxisse in terra à succo lapidescente in duritiem mutata, prius referta multis plantarum partibus & succis. Quae ligna, vel plantarum partes formam fungi in se continentes, si affuso vino vel aquâ tepente emolliantur, & cum ambientis terrae succo misceantur, atque à calore vini vel aquae digerantur, latens intùs forma in aFugi è vi ctum erumpit, & corpus fungi format. Qui veno in lapirò fungi è vino in lapidem stillante oriuntur, pidem stilmaximam partem vino originem debent. Polanis. test tamen & lutum ibi repertum, vel quod in continua vini in lapidem stillaturâ generatur, simul misceri.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
