Latin
HYPOMNEMA II
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 44
Unproofread scanNot analysed yet
Et proinde rectè ad manifestas omnia deducere qualitates, summam impudentiam esse, candidè &liberè acutissimus I. Caes. Scaliger, exerc. 218. sect. 8. scripsit. Et qui id tentant, illis plerumque evenit id, quod de Epicuro &Asclepiade, lib. 1. de natural. facult. cap. 14. scribit Galenus, ut rationes vel ineptas &ridiculas afferant, vel ea negent, quae etiam experientiâ confirmata, &nihil consequantur, ut Th. Erastus, de occult. medic. propriet. c. 4. scribit, quàm quòd ab omnibus veritatis studiosis, &rerum naturalium scientibus meritò derideantur. Ideòque Galenus, lib. II. de simpl. med. fac. ubi de fluviatilium cancrorum cinerum vi contra canum rabidorum morsum agit, facultatem illam omnem à proprietate ubstantiae totius provenire agnoscit, &Praeceptorem Pelopem reprehendit, quod ambitione magnâ jactaverit, se omnium talium caussas novisse; seque librum aliquando de iis, quae proprietate substantiae totius quid agunt, scripturum pollicetur. Et si nihil aliud persuaderet, quàm frustra &temerè multi instituerint, omnia ad manifestas qualitates deducere, saltem venena &eorum remedia docere id poterant, ut idem Scaliger, allegato loco, docet: Liberè &audacter pronuncio, vix ullam perniciosiorem opinionem, &quae optima etiam ingenia irrito &inani labore magis fatigaverit, &attriverit, in Physicam irrepsisse, quàm illorum, qui omnium eorum, quae in rebus naturalid by Goo gle Quid sint occultae qualitates. turalibus fiunt, caussas è quatuor Elementis &qualitatibus manifestis, primis dictis, deducere conati sunt.