# Hypomnemata physica 44

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, HYPOMNEMA II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/44

Et proinde rectè ad manifestas omnia deducere qualitates, summam impudentiam esse, candidè & liberè acutissimus I. Caes. Scaliger, exerc. 218. sect. 8. scripsit. Et qui id tentant, illis plerumque evenit id, quod de Epicuro & Asclepiade, lib. 1. de natural. facult. cap. 14. scribit Galenus, ut rationes vel ineptas & ridiculas afferant, vel ea negent, quae etiam experientiâ confirmata, & nihil consequantur, ut Th. Erastus, de occult. medic. propriet. c. 4. scribit, quàm quòd ab omnibus veritatis studiosis, & rerum naturalium scientibus meritò derideantur. Ideòque Galenus, lib. II. de simpl. med. fac. ubi de fluviatilium cancrorum cinerum vi contra canum rabidorum morsum agit, facultatem illam omnem à proprietate ubstantiae totius provenire agnoscit, & Praeceptorem Pelopem reprehendit, quod ambitione magnâ jactaverit, se omnium talium caussas novisse; seque librum aliquando de iis, quae proprietate substantiae totius quid agunt, scripturum pollicetur. Et si nihil aliud persuaderet, quàm frustra & temerè multi instituerint, omnia ad manifestas qualitates deducere, saltem venena & eorum remedia docere id poterant, ut idem Scaliger, allegato loco, docet: Liberè & audacter pronuncio, vix ullam perniciosiorem opinionem, & quae optima etiam ingenia irrito & inani labore magis fatigaverit, & attriverit, in Physicam irrepsisse, quàm illorum, qui omnium eorum, quae in rebus naturalid by Goo gle Quid sint occultae qualitates. turalibus fiunt, caussas è quatuor Elementis & qualitatibus manifestis, primis dictis, deducere conati sunt.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
