# Hypomnemata physica 440

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/440
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/440

Quem versum etsi nonnulli de insitione interpretantur: tamen id contra mentem Virgilii fit, qui sequente versu de insitione agit. Et quid mirabile hoc esset? Rectè verò interpretatus est hunc versum Servius. Fit, inquit, quod nunc dicit, de oliva & myrto, quarum sicci stipites secantur usque ad medullam, & terrae infossi ex se arbores exserunt, quod sine dubio mirum est. Docuit idem Theophrastus, lib. 5. de causi. plant. cap. 4. qui naturali modo oleaginea arida ligna iterum germinasse scribit. Nam & ligna, inquit, quae sponte germen emittunt, ceu oleaginea, & quicquid generis ejusdem, quae ad prodigia ostentaque referunt, ratione non carent. Sunt anim naturâ vivacia, pronaque ad germen fundendum suae densitatis, humiditatisque caussa, quòd, cùm extrinsecus liquoris aliquid senserint, quamprimum germina edunt, Enim vero magna ex parte obruta, & locis humidis posita germinant, praeterquam si quid praecisum paulò post pullulavit, quod humorem in se aggregatum satis haberet, tempusque unà germinandi proximum esset, cui simile quodammodo scillae evenit, ac caeteris, quae suspensa germen emittunt.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
