# Hypomnemata physica 443

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/443
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/443

Quia tamen experientia illa negari non potest, qua ratione fieri potuerit & possit, ut oleae siccae lignum iterum germinaverit, inqui rendum. Quod etsi invenire difficile, quia tamen id non miraculosum est, sed naturale, meam sententiam proponam: sequatur quisque quam volet. Primò autem hoc tenendum, ut saepe dictum, non unum esse propagationis plantarum modum. Etenim plantae non omnes per semen certo modo formatum & uni particulae inclusum propagantur, sed succus ille seminale principium in se continens in multis per totam plantam diffusus est, ita ut per surculum avulsum vel radicem abscissam etiam planta propagari, & sese multiplicare possit, atque hoc modo vis seminalis, seu à semine propriè dicto, seu à radice, seu quocunque modo à planta ejusdem speciei communicata, diu saepe insensibiliter latere potest. Acanthi seminalem vim hoc modo occultam in terra latuisse octo annis, refert Jul. Caes. Scaliger, exerc. 140. In hortulo, inquit, qui haeret Bibliothecae, Acanthum sevimus, ac diu servavimus diligenter.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
