Latin
CAPVT VII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 446
Unproofread scanNot analysed yet
Accidit autem hoc non solum (quae huc non pertinent) cùm semina ipsa integra vi ventorum vel aquarum exundatione aliò deferuntur, sed etiam cùm corpuscula illa semen in se continentia vel à pluvia, vel à vento, vel aquis exundantibus eò deferuntur, aut cum planta ejusdem generis aliqua eò loci computruit, seminalia tamen primordia ibi reliquit. Et hoc modo de Laserpitij spontaneo ortu scribit Plinius, lib. 19. c. 3. Id, inquit, apud autores Graecia evidentissimos invenimus natum imbre piceo repentè madefactâ tellure, circa Hesperidum hortos Syrtinque majorem, septem annis ante oppidum Cyrenarum, quod conditum est urbis nostrę anno 143. Vim autem illam per quatuor millia stadium Africae valuisse. Continebat procul dubio crassus ille, niger &piceus quasi imber, multa ex Laserpitio corpuscula seminalia, Laserpitij rudimenta in se continentia, quae terrae immissa Laserpitium toto eo tractu produxerunt. Atque hoc modo, scilicet corpusculis illis semen in se continentibus aliunde vel pluviis, vel ventorum impetu, vel aquarum exundationibus delatis, integrę sylvae aliquando sponte natae fuerunt, ut Theophrastus, li. 1. de causs. plant. cap. 5. testatur. Et hoc modo etiam in terta, quae ex imo effossa est, &nullum plantae alicujus semen in se continet, dio &pluviis exposita plantae nascuntur Nisi quis eorum opinionem, cujus in initio hujus capitis mentionem feci, sequi velit, qui statuunt, terram vi benedictionis divinae in prima creatione factae habere peculiarem peculiares plantas producendi vim. Planta è Alter deinde plantarum spontaneae generaplantis dirationis modus est, cùm planta aliqua ex alia versae spesed diversae speciei, in terra nascitur. Qua ciei nata.