Latin
CAPVT VII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 448
Unproofread scanNot analysed yet
At non, quod solet, è terrâ prodiit; sed plantam longè diversissimam extitisse admirati sumus. Ea fuit, quam placuit doctioribus Scorodotim appellare, falsò hactenus pro scordio receptam multis. Folio est, prima aetate, si procul adspectes, haud absimili violariae, flore candido, allij odore ac sapore. Qua in re tamen vi dendum, ne quis decipiatur, &plantam, quae ex semine diu alicubi latente in terra provenit, ex degeneratione alterius provenisse putet. De Acantho supra ex Scaligero, loco modò allegato, diximus, eum, cùm radicitùs extirpatus putaretur, &liùs octo annis non comparuisset, tandem iterum prodiisse. Quomodo autem haec Degeneratio fiat, dubium. Equidem Fortunius Licetus, lib. 4. de spont. viv. ortu, cap. 35. &alibi formas etiam degenerare statuit, dum labefactantur, &labefactatae degenerant in debiliores. Labefactari autem scribit, vel ab agente sibi contrario in eas per se operante; vel ad subjecti mutationem, à quo in esse dependent; vel ob utramque caussam. Sic animam vituli eò moriente degenerare in animam vermium &apum ex ejus cadavere sponte nascentium; sic essentiam tritici in substantiam lolij &avenae; sic fatiscentem calorem abire in teporem, ut non solùm substantiae, verùm etiam mutentur accidentium species, scribit. Verùm, ut suprà etiam dictum, ista formarum degeneratio, ut forma vituli mutetur in formam vermis, rationi consentanea non est. Potiùs formarum quaedam germanitas est, ut Matthiolus in praefat. Dioscorid. loquitur, &semina quaedam sunt aequivoca, id est, pluribus speciebus quasi communia.