# Hypomnemata physica 449

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/449
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/449

Et sicut eadem forma interna nunc externam formam erucae, nunc papilionis, nunc chrysalidis & bombycis gerit: ita etiam in plantis animae quaedam ita constitutae, ut, pro materiae dispositione, corporis figuram nunc hanc, nunc illam forment; vel ita subordinatae, ut una quidem sit princeps, alia verò ministra, & illa quidem dominium suum tandiu exserat, quamdiu materia, è qua plantae formantur & aluntur, sese rectè habet; ubi verò in ea quid deficiat, haec imperium sibi assumat. An degeneratio plantarum fiat in semine, vel radice; disputat Theophrastus; 4. de causs plantar. c. 6. & in radice fieri negat; quia natu ra caulis, foliorum, & semina semper sequuntur naturam radicis, concluditque in semine fieri, & ea ad effaeminationem devenire, vel propter alimenti penuriam, vel ejusdem ubertatem. Job. Gallego de la Serna, de princip. gener. lib. 2. cap. 7. duobus modis fieri posse putat stirpium istas degenerationes, aut quia anima seminis debilitata ob vitium materiae non potuit producere proprium foetum, & genuit monstrum, ut in animalibus contingit, aut quia omnino corrumpitur forma tritici, v. g. ex ipsaque corruptione ita manet disposita materia, ut ab universali caussa illico in ea producatur anima lolii vel zeae.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
