# Hypomnemata physica 45

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, HYPOMNEMA II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/45

Sive enim ea ut simplicia, sive quocunque modo mista, remista, iterumque mista, qualitatesque eorum quocunque modo temperatae considerentur, nihil ex iis nisi elementare emergit. Et perinde est, sive plures, sive pauciores asymboli ad coenam accedant: omnes siquidem esurire necesse est. Iste tamen error satis vulgaris hactenus fuit, nec Physicae limitibus se continuit, sed & in Medicinam irrepsit, dum multi omnium morborum differentias, caussas, symptomata, remediorumque vires è primis qualitatibus irrito ausu deducere conati sunt. Verùm enim verò errorem hunc viri in Medicina exercitatissimi dudum agnoverunt & aliis agnoscendum exhibuerunt, atque inter eos imprimis Ioh. Fernelius, nunquam satis lau- Fernelius occultas datus Medicus, qui in libb. duobus de abdit. rer. qualitates causis doctissimè demonstravit, multa in Medefendit. dicina esse & fieri, quorum causae frustra à primarum qualitatum temperie petuntur. Pro quo tamen egregio labore à nonnullis nihil nisi calumniam reportavit. Nec mirum. Regitur enim mundus opinionibus: & minus honorificum, imò turpe multi putant, errores quos incautè imbiberunt, deponere, & veritatem, etiam clarissimâ luce oculos perstringentem, admittere & agnoscere, & propterea omnia, quae ignorant, pro novis & falsis habent. ipsius. Nimirum si in originem harum qualitatum inquiratur, earum tàm certa, quàm manifestarum, potest haberi scientia. Etenim ęquè in hac humanae mentis caligine forma ignis ac magnetis nobis ignota est, &, ut Poëta canit, Multa tegit sacro involucronatura, neque ullis Fas est scire quidem mortalibus omnia: multa Admirare modò, nec non venerare; neque illa Inquires, quae sunt arcanis proxima. Namque In manibus quae sunt, haec nos vix scire putandum. Est procul à nobis adeo praesentia veri. Dicuntur autem istae qualitates occultae,

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
