# Hypomnemata physica 451

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/451
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/451

Etsi verò ad hos duos modos omnis spontanea generatio plantarum, seu propriè, seu minus propriè ita dicta, referri potest: tamen, ut res clarior fiat, secundum materiam & subjecta, in quibus plantae sponte nascuntur, rem hanc explicare libet: Secundò ergo quod de terra modò dixi. Planta i mus, id multò magis de fimo verum est; cùm in fimo. eo variarum plantarum semina, partes; succi & alia confusa lateant; omnesque caussae, quae in spontanea plantanum generatione in terra inveniuntur, multò magis in fimo reperiantur. Tertiò, in aquis plurimas plantas nasci, al- Plania in gas; nymphaeas, tribulos aquaticos, & plu- aquis nata. rimas alias, notissimum est. Generantur autem tales plantae non omnes propriè sponte; sed radices quarundam dividuntur, è quibus novae pullulant; aliae semen; quod genetant; in aquas dejiciunt, è quibus ejusdem speciei plantae nascuntur, & semina plantarum vento, vel aquarum inundationibus in aquas aliunde deferuntur.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
