# Hypomnemata physica 452

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/452
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/452

Quae verò spontè integro non pronascuntur, ita, ut ex semine veniant, generantur vel à plantis in aqua putrescentibus, vel è corpusculis animas in se continentibus per pluvias in aquas delatis; quod & à ventis fieri potest, quando cum pulvere tales atomi animas plantarum in se continentes aquae insperguntur, vel quia ex radicibus arborum succus, vel excrementum aliquod seminale principium in se continens in aquam effunditur. Hisce enim modis omnibus corpuscula illa animas plantarum, aut certè formas in animam abituras in se continentia, ubi in aquis idoneam materiam inveniunt; quod fit praecipuè in aquis stagnantibus, & à calore ambientis foventur; excitantur, plantamque, qualem producere aptae natae sunt, generant. Quartò, è nive quoque nonnulli plantas generari statuunt. Sed credibilius est, eas sub nive nasci. Etsi enim fieri possit, sed rarò; (neque enim, quod in pluvia accidit, facilè quoque in nive accidere potest) ut cum nive corpuscula, plantarum rudimenta in se continentia, descendant: tamen calor, à quo in actum de duci possint, in ea deest, & proinde vel nunquam, vel certè rarissimè, si fors calore Solis nix tepescere & liquescere incipiat, aut si ea pars nivis, & quidem profundioris, quae terrae proxima est, à calidis è terra exhalationibus nonnihil tepescere incipiat, & anima illa ibi latens excitetur, & inactum deducatur, plantae è nive generantur. Quintò, plantas alias in aliis nasci, etiam combyGoc compertum est. Ita saepe in salicibus chelidoPlanta in alius plannium majus, interdum glycypicrum, interdum tis nata. sambucus, interdum sorbus, & aliae plantae nascuntur. Quod accidit vel seminibus integris ventorum vi eò abreptis, (quae tamen propriè dicta spontanea generatio non est) vel corpusculis minimis, semen plantarum in se continentibus, ventis vel pluviis eò delatis. Accidit autem hoc in iis arboribus praecipuè, ubi pars arboris putrescere, & in terram quasi redigi incipit: id quod saepe in salicibus detruncatis & annosis circa caput quod dicitur accidit.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
