# Hypomnemata physica 457

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/457
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/457

Primum, ponit, quando veteris plantae anima in materia quomodocunque intra se degente, novam animam à se diversam procreat, quae constituat plantam diversae speciei, ac se imperfectiorem. Secundus est, cùm semen plantae alicujus in aliam plantam quocunque modo incidit. De quo secundo modo nullum dubium est: Primus verò vix admitti potest. Neque enim credibile est, animam aliam specie a se diversam animam procreare posse. Vero similius est, à forma subordinata novae & diversae plantae generationem provenire; ut de vermibus è plantis genitis dictum. Verùm is modus propriè spontaneus est. Tertium, eumque non spontaneum modum ponit; quando in rimis & meatibus vetustae plantae collecti pulveres tum animalium, tum stirpium, in se ut in vase, animam continentes, ab ambientis calore ad vitam disponuntur. Verum cum pulveres illi seminale principium in se contineant, qua ratione generatio ista per eos spontanea sit, supra dictum. Non etiam ad istum generationis modum muscus pertinet, ut cum Costaeo existimat. Neque enim muscus fit ex pulverulenta musci materia arboribus aliunde allisâ, sed ex ipsis arborum corticibus, cùm illi jam corrumpi incipiunt, ut supra dictum. Quartus modus est, quando veteris plantae varia excrementa pristina forma animante interventum mortis exuta, sed eam in se velut in vase, continentia, ubi ab ambientis calore digesta fuerint, ad novam vitam disponuntur, labefactatam animam, atque à pristina specie degenerantem rursum sibi adiiciunt in novam formam vivificam novae stirpis constitutionem, In specie visci generationem quod attinet, de ea prolixè agit Jul. Caes. Scaliger, exerc. 168.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
