# Hypomnemata physica 467

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPUT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/467
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/467

Nimirum omnia animalia, quamcunque minuta, quae non ex alterius corporis corruptione nascuntur, in principio mundi creata, & actu extitisse, credendum est; quę verò hodie etiam ex aliorum corruptione proveniunt, ea in prima creatione, ut actu exsisterent, non creata fuerunt, sed eorum forma in alijs corporibus jam praesens fuit, et si non actu, & formae officio fungens, sed reliquis formis nobilioribus subordinata, ijsque materiam & idoneum Sponis orsubjectum praebens. Itaque ea, quae supra in ge-ourm nere, cap. 2. de efficiente caussa sponte orto vodum origo. rum viventium dicta sunt, etiam in animalium sponte ortorum generatione locum habere, & omnino non à putredine, vel etiam à calore, qui purredini conjunctus est, talia animalia provenire posse, id clarissimi quique Philosophi & Medici, qui rem diligentius perpenderunt, agnoverunt. Inter Antiquos est Theophrastus, qui, lib. 2. de caus. plant. c. 13. scribit. ut in caeteris putrescentib. genus quoddam animalis concrescit: ita καὶ ἐν τούτοις ζωοποιὸς φύσις (& in his de caprifico loquitur) animaligena natura est. Quod J. C. Scalig. in comment. approbat, & Ulysses Aldrovandus, li. 3. de Insectis, c. 5. fatetur, se ab hac sententia, quae in herbis ad animalia generanda esse sua generationis principia, statuit, non abhorrere, & eam ad mentem multorum Veterum explicandam, satis convenire. Consentit cum his etiam Eustachius Rudius, qui, lib. 2. Pract. ca. 27. de vermium degeneratione ita scribit: Quoniam, inquit, simplex calor, accidens cum sit, virtute propriâ substantiam, & eam viventem, efficere minimè potest, (Nam calor in viventibus virtute animae nutrit, & ex alimento substantiam gignit) hinc fit, ut calor hic vividus & valens, & vitali facultate praeditus esse debeat.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
