# Hypomnemata physica 468

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPUT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/468
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/468

Hanc autem vitalem vim non in simplicem caloris intentionem referre debemus, quemadmodum fecit Galenus, 3. aphor. 20. qui supra calorem superiorem facultatem non proposuit. Quamvis enim calor ad viventium productionem concurrat: tamen, nisi caussa superior vitalis concurrat, animal ex se producere non valet. Cùm verò postea caussam illam superiorem coelestia corpora constituit, in eo errat; cùm univocum & caussam propriam non poRectiùs & accunat, ut supra, cap. 1. dictum. ratiùs Doctissimus Medicus, Joh. Thomas Minadous, olim in Academia Patavina Professor Clarissimus, sentit, qui, de humani corporis turpitudinib. lib. 2. cap. 9. de pediculorum generatione agens, (aliorum similium animalculorum eadem est ratio) ita scribit: Hoc loco, inquit, caecutit animus humanus, ac tanquam nocticoracis oculus caligat ad lumen hujusce & similis cognitionis. Et mox, cùm eorum sententiam, qui saltem calorem caussam efficientem ponunt, recensuisset, addit: Ex altera verò parte, parte, cùm formae introductio, totiusque animalis elaboratio, non simpliciter unius caloris actionem sequi videatur posse, sed ex provida quadam actione cujusdam opificis cum discursu & prudentia operantis pendere, mens ulterius praeter calorem aliud quoddam agens cogitur inquirere, quod cum consilio & celectu singula in animalis fabrica disponat, & moderetur.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
