# Hypomnemata physica 471

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPUT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/471
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/471

Verùm cùm ligna passim comburantur, & nihil tale accidat, sed saltem in Cyprijs aerarijs fornacibus haec animalia reperiantur, etiam caussam ijs fornacibus propriam & peculiarem esse oportet. Innuere autem eam videtur Aristoteles, dum scribit, in aerarijs fornacibus pyraustas generari, ubi chalcitis lapis ingestus pluribus diebus crematur. Excoquitur autem aes in Cypro ex vena propria, quam Aristoteles hic lapidem, Galenus aliquando lapidem, aliquando terram nominat, quod nimirum dura sit, ut lapis, sed friabilis, ac, dum uritur, bullas excitet. Ideoque proculdubio terram aliquam humore dilutam lapis ille in se continet, in quo humore sine dubio forma est, quae postea caloris vi actuatur, & excitata hoc animal generat; sicut in furnis aliàs è limo grylli nascuntur. Et ab omnibus alijs animalibus, quae sponte nascuntur, diversam habent pyraustae materiam; siccissimam nimirum fuliginem ex adusta materia elevatam & fornacum parietibus adhaerentem, in qua forma latet, quae calidissimo calore ad formationem disponitur, e frigore verò perit. Innive quoque animalia nasci, docet Aristo-Animalia teles. 5. de histor. animal. cap. 19. Quin etiam, in è nive. quit, in ijs, quae putredinem nullam recipere posse existimantur, nasci animalia novimus, ut vermes in nive vetustiore, qui hirti sunt pilis & rubidi; quoniam & ipsa nix vetustate rubeGg 4 Goog rubescit. Sed in nive Mediae terrae candidi & grandiores inveniuntur: torpent omnes, ac difficulter moventur. Quod etiam habetur apud eundem, 2. de plant. cap. I. Et Plinius, lib. II. cap. 35. scribit. Et in nive candidi, & vetustiore vermiculi reperiuntur; in media quidem altitudine rutili (nam & ipsa nix vetustate rubescit) hirti pilis, grandiores, torpentesque, Et Olaus Magnus, lib. 2. de hist. septentr. region.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
