# Hypomnemata physica 474

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPUT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/474
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/474

Expluvijs verò, rore, & nebulis, in plantis, in quas decidunt, animalcula varia nasci, agricolis notissimum est, experiunturque id ij saepe magno suo malo. Nam ex terra solis calore in aërem sursum feruntur exhalationes & vapores ex omnis generis corporibus sublunaribus: in quibus cùm sint atomi, in se formas ad ejusmodi animalcula producenda aptas continentes, aut ζωοποιὸς φυσις, ut Theophrastus loquitur, ubi à calore ambientis foventur, & eam materiae dispositionem, quae ad operationes edendas necessaria est, acquirunt, varij generis vermes procreantur. Et quidem vermiculi illi generantur vel in plantis ipsis, arboribus nimirum & herbis, unde interdum post pluvias, praesertim minutas illas, quas ψεκάδας nominant, quae coelo aliàs sereno decidunt, nebulas, rorem, magna erucarum; & hujusmodi vermiculorum copia emergit; vel, ut nonnulli putant, in ipso aëre. Observatum enim etiam, animalcula cum pluvijs decidisse. Ita Olaus Magnus, de hist. Septen. li. 18. ca. 16. scribit: Non solùm, inquit, in Norwegia, sed etiam in Heslingia, & in multis alijs provincijs Diaecesis Upsalensis, quaedam bestiole quadrupedes, Lemnar, aut Lemnus appellata, magnitudine muris, pelle variegatâ, cum imbre de coelo cadunt; & unde veniant, adhuc est incompertum, an ab insulis propinquis, an à remotis ibi à ventis delatae, an potius in nubibus natae sint. Hoc tamen compertum est, eas statim ad terram delapsas dissectas, inventas fuisse, habentes in stomacho herbas crudas, nondum digestas.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
