# Hypomnemata physica 477

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPUT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/477
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/477

Quaedam enim etsi in aquis sponte generari videantur: tamen propriè generato varia. sponte non nascuntur, sed ex semine & animalibus ejusdem speciei, ut ranae. Nam sicut pisces sua ova in aquam emittunt, quae postea in pisces ejusdem speciei abeunt: ita & ranae, & similia animalcula ignobiliora, sua semina in aquam emittunt, quae postea calore solis foventur & excitantur. Deinde in aquis ex succis & excrementis animalium & plantarum dum eae corrumpuntur varia animalium genera nascuntur; quae cùm non sint ejusdem speciei cum ijs, è quibus generantur, rectè sponte nasci dicuntur, & eadem est eorum generatio, quae animalium è cadaveribus & plantis corruptis genitorum. E terrâ etiam animalia plurima nascuntur. E terra Verùm non purâ terrâ, sed limosâ & lutosâ. nata aniRanas è terreno pulvere aestivis humectato malin. pluviis nasci, notissimum est. Et alibi quoque è terra ranae nascuntur, de quo Ovidius: SemiSemina limus habet, virides generantia ranas. Pulices quoque è terra tempore verno, ubi pluviae desunt, generantur, quae plantas tenellas & lupuli germina prima depascuntur, quas Germani appellant Erdfloͤhe. Lumbricos in terra nasci, praecipuè sub fimo, vulgò etiam notissimum. Praecipuè autem post Nili inundationes varia animalium genera è terra oriuntur, de quo Ovidius, Metamorph. i. Sic ubi deseruit madidis septem fluus agros Nilus, & antiquo sua fluminum reddidit alvens. Aethereoque recens exarsit sidere limus; Plurima cultores versis animalia glebis Inveniunt, & in his quadam modò coepta per ipsum Nascendi spatium, quadam imperfecta, suisque Trunca vident humeris; & eodem corpore sape Aetera pars vivit, rudu est pars altera tellus. Pisces è terra effodi, etiam ubi nullae restagnant

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
