# Hypomnemata physica 478

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPUT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/478
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/478

aquae tradit Aristoteles; de admiranda ausculi. Theophrastus, li. de piscibus, ubi scribit: Verum praeter haec peculiaris naturae est, disputatione que opus habet, quod habent fossiles in Paphlagonia pisces. Effodin. & multos & bonos ex pro fundioribus locis perhibent: ea verò loca neque a quarum habere stagna, neque etiam irrigari fluvijs unde & ova, & ortûs principia relinqui superius dicebamus; ut reliquum sit, sponte eos gigni idque frequenter: coire enim nequeunt: Quod i ita est, statuendum etiam illud erit, locum illud quasi humidum & genitabilem esse ad horum procreationem idoneum, quod caloris & humoris commoderatam mistionem habeat; aut intelligere oportet humorem aliunde derivari, quo geniturae ferantur principia; locum autem aptum natum esse, ut ideo & recipiat & alat. Nam penè alienum ab his quidquam adferre vix possumus.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
