# Hypomnemata physica 479

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPUT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/479
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/479

Et noti sunt illi pisces, quos nostri Peißter nominant, nonnulli Mustelas fossiles, quos describit Georgius Agricola, in li. de animal. subterran. qui verè sunt pisces fossiles. In locis enim paludosis & limosis, ubi tempore aestivo aqua, quae hyeme collecta fuit, exiccata, è terra limosa effodiuntur. Et de anguil lis ferunt, ut est apud Aristotelem, lib. 6. de hist animal. ca. 16. quod neque per coitum procreantur, nec ova pariunt, nec capta unquam aliqua est, quae aut semen genitale, aut ova haberet, aut meatus vel semini, vel vulvae accommodatos; & quod in nonnullis faeculentis stagnis aquâ omni exhaustâ, & limo detracto anguillae denuò generantur, ubi accesserit pluvia. Verùm non crediderim, anguillas omni seminali principio destitui; cùm non solùm in faeculentis stagnis, sed in fluviis capiantur, & in caenosis locis credibile est, eas, quae capiuntur, relinquere aliquid seminale, è qua postea aliae generentur: putantque nonnulli, anguillas ex mucosa materia, de anguillae veteris mucosâ superficie instar senectae anguis defluente, generari. De quo etiam Scaliger, exerc. 15. scribit, quod anguillae in se nihil, extra se limum quendam mutuo complexu conficere credantur, unde proles conformentur foris. Ostreae etiam & testacea omnia è limo nascuntur, de quibus Oppianus, de piscibus, lib. I. ita scribit: ἐστιδʼ ὃς οὔτε γάμοισιφυτένεται, οὔτε γονῆσι τέκτεται, ἀυτοὶ ἔλεστα, καὶ αὐτοῤῥέκτα γενεθλα ἔστρεα μὲν συμπάντα τάτʼ ἰλυι τίκπεται ἀντῇ Κείνων δʼ οὕτε τι θήλυπελει, γένος, οὐ δʼ ἐπαμοιτῆς ἄρσενες, ἀὴ ὁμόθηλα καὶ ειμελα πάντα τέτυκτα ὡς δὲ καὶ ἡ πεδανης ἀφυὴς ὀλιγηπελὰς ἔθνος. Qui non concumbunt, nec foetus uixibus edant. Id est: Per se nascuntur, foedo velut ostrea coeno: Est non distincto semper levis ostrea sexu, Hos inter pisces nec mas nec foemina nota.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
