# Hypomnemata physica 48

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, HYPOMNEMA II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/48

abditae, abstrusae, ad differentiam manifestarum, quae sensibus externis, tactui imprimis, sunt obviae, & ab iis perceptibiles; cùm contra hae sensu non percipiantur, etsi earum operationes sensu deprehendantur. Ita attractionem, quae fit à Magnete, videmus; qualitatem autem, per quam ille ferri motus fit, non percipimus. Sic evacuationem humorum à purgantibus excitatam sensibus percipimus; qualitatem autem illam, per quam purgantia e vacuationem praestant, non percipimus. Eodem modo symptomata, quae à venenis in corpore nostro excitantur, sensibus deprehendimus; qualitatem verò, per quam id praestant, nullo sensu percipimus. Sensibus equidem in elementis, v. g. igne, calorem, quo mediante is calefacit, percipimus: at non ita in operationibus, quae ab occultis qualitatibus perficiuntur, res sese habet. Actiones percipimus, sed non qualitates, An dentur agentia à tota substantia. 49 litates, quibus mediantibus istae fiunt. Vnde qualitates hae occultae, & specificae proprietates, substantiae propriae facultates, & agentia talia à Galeno κατὰ τὴν ἰδιότητα τῆς ὅλης οὐσίας, agentia à tota substantia, & à proprietate ac familiaritate totius substantiae, 6. Epid. Comment. 6. text. §. II. de simplic. med. facult. & alibi appellantur.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
