Latin
CAPUT VIII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 480
Unproofread scanNot analysed yet
Testantur tamen nonnulli &cochleas conre, seque vidisse cochleas conjunctas, &sibi cohaerentes, spumamque mucilaginosam emisisse, quae post unam atque alteram diem in cochleae formam mutata fuerit. Neque absurdum est, utroque modo generari posse, cumque spontè generatae fuere pleraeque, postea etam per coitum propagari. Urticae praeterea, purpurae, ungues, &omnia, quae terrae infixa haerent, sponte nasci videntur, &feruntur à Liceto, lib. 3. de spont: viv ortu, cap. 35. Cùm enim sedibus suis fixa adhaereant, nullus inter ea fit coitus, neque etiam plantarum more semen edere videntur. Verùm dubitari de hoc potest. Etsi enim sexum non habent, tamen semen habere possunt, cùm sint ζωόφυτα, &ex parte ad plantas peruneam, neant, in quibus sexus etiam propriè non est; &propterea absurdum non est, ea semen posse emittere, quod scopulis adhaerens in corpus generanti simile formetur; quocunque eriam modo illa seminis emissio fiat, seu per semen proprie dictum, aut aliud quid semini analogum. Cum autem tot animalia è terra nascantur, rectè omnino dixit Aristoteles, omnia quodammodò animarum plena esse.