# Hypomnemata physica 481

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPUT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/481
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/481

Ubi enim ferè reperiuntur minima corpuscula, ab animalium corporibus decisa, in quibus inest anima, sed latens, neque animae actum secundum exercens. Etenim ignobiliora illa animalia semen, ut perfecta animalia, non emittunt, sed principium seminale, ut in plantis quibusdam per totum corpus dispersum. Unde non mirum, ut talium animalium corpora resoluta seminis instar sese habeant, & postea idoneum locum nacta, animalia iterum producant. Agnovit hoc Plinius, qui lib. 9. cap. 51. de ranis ita scribit: Mirum, inquit, semestri vitâ resolvuntur in limum nullo cernente, & rursum vernis aquis renascuntur, quae fuêre natae perinde occultâ ratione, cum omnibus annis ad eveniat. Nascuntur & animalia è plantis varia, & quidem alia è plantis viventibus adhuc, alia ex emortuis: non tamen ex qualibet planta quilibet vermis generatur, sed ex certis cerci; sicut neque ex animalium cadaveribus omniGooomnibus ejusdem generis vermes proveniunt, sed ex his hi, ex alijs alij, videnturque talium insectorum formae plantarum & animalium formis subordinari. Quod etiam docet Scaliger exerc. 59. sect. 2. &, exerc. 190. Quae autem ex quibus generentur, postea in specie patebit.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
