# Hypomnemata physica 486

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPUT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/486
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/486

Ex qua etiam observatione pabuli erucarum similitudinem qualitatum plantarum erosarum quem vis assequi nosse censemus. Bombyces quidem, ex quibus sericum, tubi, & mori folia depasci scimus, nostrates quidem, cum adhuc exigui sunt vermiculi, rubi folia depascenda imponunt, deinde grandiores effecti, nigri mori folia, quae ejusdem naturae cum rubi folijs esse non ambigitur, adstringunt, & tingunt ambo, ut etiam Dioscorides testatur: unde etiam ex hujusmodi erucarum & papilionum pabulo plantarum cognatas vires discere licet. Si enim erucae vel papiliones ejusdem generis diversas plantas depascunt, eas cognatas vires habere credibile est. Haec Fabius Columna. De erucarum verò & papilionum generatione autores non consentiunt. Aristoteles, lib. 9. de histor. animal. cap. 19. ita de ea scribit. Nascuntur, inquit, papiliones ex erucis: erucae ex viventibus folijs, maximeque ex brassicâ. Primùm minus quid milio consistit in folio, mox vermiculi inde contrahuntur & accrescunt, tum intra triduum eruculae efformantur: quae auctae motu cessant, suâque forma immutantur, appellanturque tantis per chrysalides, quasi aurelias dixeris. Duro intectae putamine sunt, ad tactum mobiles, meatibus araneosis obductae. Non os, non aliud ex membris, quod conspicuum sit, possident. Longe pòst tempore putamine abrupto evolant inde animalia pennigera, quos papiliones vocamus. Itaque primùm dum erucae sunt, cibo aluntur, atque excrementum emittunt, At verò cùm in aurelias dictas transierint, nihil vel gustant, vel excernunt. Et de bombycum generatione, ibidem, Fit ex quodam verme grandiore, qui veluti cornua gemina protendit, suique generis est, primùm toto immutato, eruca, deinde, quae Bombyx appellatur: ex quo necydalus, invalidam dixerim.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
