Latin
CAPUT VIII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 487
Unproofread scanNot analysed yet
Quae varia formarum successio, in semestri temporis spatio completur. Ulysses Aldrovandus verò, allegat. loc. ab Aristotele dissentit, &ita docet: Omnis papilio ex chrysalide nascitur, chrysalis ex eruca, eruca ex ovis papilionum; quorum finis est, non erucas aut chrysalides, sed alios papiliones procreare. Aristotelem verò reprehendit, quod illud, quod consistit in folio, papilionum semen esse non animadverterit; praeterea non intellexerit, vermiculos illos, quamprimùm erumpunt ex ovis, erunculas esse. Verùm enim verò, etsi negandum non sit, quasdam erucas ex papilionum semine nasci, (quod an Aristoteli planè ignotum fuerit, dubito) &illud ipsum, quod grano milij minus in plantarum folijs apparet, semen papilionis esse: tamen de hoc quaestio jam est; an papiliones solùm ex semine, an verò etiam sponte nascantur: cùm certum sit, plurima animalia sponte nata semen generare. Vermes verò tales &etucas è rore &pluvijs in plantas decidentibus generari, experientia docet.