# Hypomnemata physica 489

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPUT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/489
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/489

Hoc generale est, omnes illos vermiculos, qui lanugine se abscondunt, vel folijs arborum involvunt, post aliquot formarum externarum mutationes in volucre quoddam animal transmutari, ei simile, à quo ova fuêre edita. Observavi & hoc in erucis in nasturtio Indico, quod frequenter depascere solent, in vitro asservatis, quod ex earum ventre viva animalcula prodierunt, quae tamen paulò post mortua sunt, procul dubio sequenti vere revictura, ipsae verò etiam erucae mortuae sunt, nec ex ijs papiliones facti. In quo me confirmagit id, quod Aldrovandus, de Insectis, lib. 4. cap. 1. refert, eos, qui de mirabilibus novi orbis scripserunt, tradere de formicis, quòd à parentis jam defuncti corpore fiant innumeri vermiculi, eosque miro modo vivere, donec ex habitaculis subterraneis jam allati erumpant: quanquam viventes adhuc parentes aliquando etiam pariant. E plantarum, seu vivarum, seu aridarum Culicum corruptione etiam culices generari putamus. generatis. Etsi enim ex aquis & aceto culices generantur: tamen id accidit, quia plantarum seu partes, tes, seu succos in se continent. Nam licet, ut est apud Aristotelem, de histor. animal. lib. 5.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
