Latin
492
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 492
Unproofread scanNot analysed yet
Secundum modum ponit ex atomis, quae ab animalium corporibus defluxerunt, in aëre volitantibus, plantarum substantiae impactis, rorisque glutine adhaerescentibus, &intra porosam materiam, aut lanuginosam corpulentiam adactis, quae temporis opportunitate ab ambientis coctione digestae, &ad vitam denuo apparatae, animentur in erucas, phalangia, cantharides, anseres, &id genus animalia alia. Verùm neque hic modus probabilis est, nisi limitetur. Anseres enim ex atomis in aëre volitantibus, &plantis adhaerescentibus, ut inauditum, ita etiam impossibile esse, cuivis patet. Hoc verò concedimus, cum pluvijs &rore materiam in plantas incidere, ijsque adhaerescere, è qua erucae generentur, ut alia ejusmodi insecta. Imò nec hoc negamus, atomos, in quibus semina ejusmodi vermium haerent, cum pluvia vel rore in plantas decidere posse: non tamen hoc semper opus esse putamus, cùm plantarum &animalium excrementa, partesque corruptae hanc potentiam habeant, &seminalia horum animalculorum principia cum rore &pluvijs plantis impingantur. Tertium modum ponit, cùm ejusdem ge- Tertius. neris atomi seu succi animalium corporibus quocunque modo elapsi, &stirpi à terra communicati, à calore ambientis excitantur &vivificantur.