# Hypomnemata physica 492

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, 492. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/492
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/492

Secundum modum ponit ex atomis, quae ab animalium corporibus defluxerunt, in aëre volitantibus, plantarum substantiae impactis, rorisque glutine adhaerescentibus, & intra porosam materiam, aut lanuginosam corpulentiam adactis, quae temporis opportunitate ab ambientis coctione digestae, & ad vitam denuo apparatae, animentur in erucas, phalangia, cantharides, anseres, & id genus animalia alia. Verùm neque hic modus probabilis est, nisi limitetur. Anseres enim ex atomis in aëre volitantibus, & plantis adhaerescentibus, ut inauditum, ita etiam impossibile esse, cuivis patet. Hoc verò concedimus, cum pluvijs & rore materiam in plantas incidere, ijsque adhaerescere, è qua erucae generentur, ut alia ejusmodi insecta. Imò nec hoc negamus, atomos, in quibus semina ejusmodi vermium haerent, cum pluvia vel rore in plantas decidere posse: non tamen hoc semper opus esse putamus, cùm plantarum & animalium excrementa, partesque corruptae hanc potentiam habeant, & seminalia horum animalculorum principia cum rore & pluvijs plantis impingantur. Tertium modum ponit, cùm ejusdem ge- Tertius. neris atomi seu succi animalium corporibus quocunque modo elapsi, & stirpi à terra communicati, à calore ambientis excitantur & vivificantur.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
