# Hypomnemata physica 494

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, 494. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/494
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/494

Scarabaeos, scribit, tauros gigni ex vermibus, qui in lignis aridis nascuntur, & ibidem cap. 32. refert, animalium omnium minimum, Acari dictum, non solùm in cera vetusta, sed & in ligno candido nasci. Ad animalia, quae è lignis corruptis nascuntur, pertinet & vermiculus, quem ξυλοφθέρον nominant, quemque Atistoteles, 5. histor. animal. cap. 32. describit. Hunc non alium esse arbitror, quàm illum, quem Germani nostri Stockwurm appellant, quod ex lignis corruptis & caudicibus in aquis nascatur, qui vermiculus fluviatilis est, & tempore verno cum gobijs fluviatilibus capitur. Descripsisse autem potius videtur Aristoteles vermem illum, cùm jam chrysalidis formam induit, quàm dum in aquis vivit. Idem Aristoteles, quid ex eo animalis alati fiat, nondum se expertum scribit. Verùm mutari in insectum illud vulgò notum, quod Ulysses Aldrovandus, lib. 2. de insectis, cap. 10. Perlas nominat, Silesij Schneider Misnici, Boltzen vocant, experientia comprobat. Cimices unde generentur, dubium est. Plerique quidem è sordibus humanis generari existimant, & Aristoteles, 5. de histor. animal. cap. 31. inquit: Ex humore, qui per summa corporis animalium consistit, gignuntur. Verùm si hoc ita se haberet, cur non in cute, capillis, vestibus generarentur, ut pediculi & pulices. Itaque vero magis consentaneum est, & experientia id testatur, eos generari in lectorum grabatis, & praesertim eorum rimulis, & in parietum lecto proximorum, lignis qui ipsorum proprius locus est. Et si alibi in stramine vel vestibus reperiuntur, è lectis eò prorepserunt. Concurrunt tamen sordes aut vapores potiùs â dormientibus hominibus exhalantes, qui cùm lignis adhaerent, ut id corrumpatur, & hoc animalium genus in ijs generetur, faciunt. Generantur autem praecipuè in lignis abiegnis & populnis.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
