# Hypomnemata physica 496

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, 496. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/496
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/496

Quidam enim existimant, in Orcadibus Insulis supra amnium ripas esse arborem, quae ferat fructum anatibus similem qui, cùm maturus est, decidat, &, si in undas cadat, mox animari & volucrem fieri, si verò in terram, putrescere. Alij ex lignis malorum nauticarum in Oceano natantibus primò aliquid protrudi, scribunt, deinde ex alga maritimo gramine, Wier, dicto) illis lignis una cum pice adhaerente conchulas dependere, quae temporis successu alas accipiant, & per aëra volent, aut in aquas decidant & natent. Alij nec è ligno putrido, nec in arboribus, sed è conchis quibusdam anseres hos nasci putant. Alij nullo horum modorum nasci, sed ex ovis, ut alios anseres, excludi existimant. Verùm ipsas autorum narrationes hâc de re adducere libet. Ex Turnero haec affert Fortun. Licetus, lib. 3. de sponta. viv. ortu cap. 47. Prior Anser à nostris hodie Blanda & Bernida vocatur, & fero ansere minor est; pectore aliquousque nigro, cetero cinereo; anserum ferorum more volat, strepit, paludes frequentat, & segetes depopulatur. Caro hujus paulò insuavior est, & divitibus minus appetita. Nidum Bernidae, aut ovum nemo vidit; nec mirum: cum sine parenDie barentis operâ Bernicle ad hunc modum spontaneam habeant generationem. Quum ad certum tempus malus navis in mari computruit, aut tabulae aut antennae abiegnae, inde in principio veluti fungi erumpunt; in quibus temporis progressu manifestas avium figuras cernere licebit; deinde plumâ vestitas, postremo vivas & volantes.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
