# Hypomnemata physica 497

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, 497. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/497
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/497

Hoc ne cui fabulosum esse videatur, praeter commune omnium gentium littoralium Angliae, Hiberniae, & Scotiae testimonium, Gyraldus ille praeclarus historiographus, qui multò felicius, quàm pro suo tempore Hiberniae historiam conscripsit, non aliam esse Berniclarum generationem testatur. Sed cum vulgò non satis tutum videretur fidere; & Gyraldo ob rei raritatem non satis crederem, dum haec, quae nunc scribo meditarer, virum quendam, cujus mihi perspectissima integritas fidem merebatur, professione Theologum, natione Hibernum, nomine Octavianum consului, num Gyraldum hac in re fide dignum censeret, qui per ipsum jurans, quod profitebatur, Evangelium, respondit, verissimum esse, quod de generatione hujus avis Gyraldus tradidit; seque rudes adhuc aves oculis vidisse, & manibus contrectasse: brevique, si Londini mensem unum aut alterum manerem; aliquot rudes aviculas mihi advectas curaturum. Berniclas igitur, sive Brantas ex putridis navium malis fungorum more nasci, minimè fabulosum esse, doctorum & honestorum virorum oculata fides mihi persuasit. In Wallia, quae pars est Angliae, in Hibernia & Scotia aves istae adhuc rudes & implumes in littore, sed non sine forma certa & propria avis, passim inveniuntur.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
