Latin
498
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 498
Unproofread scanNot analysed yet
Hector Boëtius, in descriptione regni Scotis, ita de hac rescribit: Restat, inquit, ut de anseribus Scoticis, quos Clachis appellant, quosque vulgò perperam in arboribus nasci in his Insulis credunt, ea quae hujus regni cognoscendae multo jam tempore studiosi, re diligenter exploratâ, perspectaque, cognovimus, disseramus. Mari enim illis interjecto mihi magis eos procreandi vis quaedam inesse videtur, quàm alij alicui rei. Variis enim modis, semper tamen in mari, eos provenire conspeximus. Etenim si lignum in id mare proiicias, temporis tractu primum in eo vermes ex cavato ligno nascuntur, qui sensim formaticapite, pedibusque atque alis, plumas postremo edunt: demum anseribus magnitudine aequales, cum ad justam pervenerunt aetatem, coelum petunt avium aliarum more, remigio alarum per aëra delati. Id quod luce clarius anno à partu virginis 1490. pluribus spectantibus in Buthphania visum est. Nam cum in eam ad Pethslege castellum fluctibus hujusmodi quoddam lignum ingens delatum esset, rei novitate, qui primi conspexerant, admirabundi ad loci illius dominum accurrentes, rem novam nunciant. Is adveniens trabem serra dividi jubet, quo facto, ingens confestim apparet multitudo, partim vermium, quorum alij adhuc rudes erant, alij membra quaedam formata habebant, partim eiiam jam formatarum perfectè avium, inter quas quaedam plumas habebant, quaedam implumes irant. Itaque rei miraculo stupefacti, jubente Domino in templum Divi Andreae Tyrae (pago cuidam id nomen est) lignum deportant, ubi &hodie manet undique velut à vermibus perforatum. Hujus simile biennio post in Taum aestu appulsum ad Bruthe castellum, multis accurrentibus ostensum est. Neque diversum est, quod exinde duobus rursum anftis Lethe, portu Edimpurgensi universo populo spectare contigit.