# Hypomnemata physica 499

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, 499. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/499
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/499

Ingens enim navis, cui insigne, ac nomen Christophori erat, ubi tres perpetuos annos ad unam Hebridam in anchoris costitisset, huc reductae, atque in terram subductae exesis trabibus, quà mari semper mersa fuerat, partim vermium hujusmodi rudium, perfectamvè formam nondum habentium, partim jam absolutarum avium magnum numerum ostendit. Caeterum cavillari quispiam possit, arborum illis in Insulis natarum truncis ac ramis virtutem hanc inesse: Christophorum quoque illum ex trabibus Hebridianis contextam fuisse. Itaque quod ipsemet septem abhinc annis vidi, haud gravabor in medium adducere. Alexander Gallovidianus, Kilkendensis Ecclesiae pastor, vir praeter insignem probitatem rerum admirandarum studio incomparabilis, cùm extractâ algâ marinâ inter caulem & ramos à radice statim usque ad cacumen conchas adnatas videret, rei novitate attonitus, mox cognoscendi studio eas aperit, ubi multo magis quàm antea obstupefactus constitit. Non enim piscem in testis conclusum, sed, dictu mirabile, avem, & pro illius magnitudine testas quoque inauctas conspexit. Quibus enim parvae inerant, & ipsae quoque apertae eas pro quantitate amplectebantur.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
