Latin
504
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 504
Unproofread scanNot analysed yet
Hujus natalia cum ignorarentur, factum est, ut vulgus primum ejus protoplasma sive rudimentum censuerit esse testas quasdam albicantes, adnatas truncis sive fragmentis ligneis, qua maris fluctibus in arenam littusvè propelli hic solent, ubi ligna aliàs non crescunt, &formam aviculae istius quodammodo aemulantur. Vivam tamen &omnibus modis absolutam avem ex massa illa testacea evasisse, aut prodiisse, nemo est inventus, qui se vidisse asserere fuerit ausus. Hactenus Hojerus. Aviculae porro non sunt, quas in orcadum arboribus mari vicinis nasci vulgò putant, &Bernacles, sive Rodgans appellant, sed aves anate ferâ non minores, ut ego aliquoties vidi, imò ipsarum carnem etiam gustavi. Meras autem fabulas esse, quaecunque de earum natalibus hactenus fuêre tradita à Batavis, qui ante paucos annos ad novam Zemblam navigarunt, &fretum Nassovicum, vulgo Weygaz appellatum, superarunt, est deprehensum. Eas etenim aves in aliquot scopulis incubantes suis ovis observarunt, quarum nonnullas, &multa illarum ova, in navim retule runt, quibus tamen propulsarunt. Haec Clusius. Quod confirmat Gerhardus de Vera, Amstelrodamensis, in sua navigatione ad Sinas: Tum remigantes, inquiens, ad Insulam, quae media erat, in ea multa ova Barniclarum (quas Hollandi Rotgansem appellant) &ipsas nidis incubantes invenimus, quae fugatae clamabant Rot, Rot, Rot, (unde illis nomen) &lapide jacto una occidimus quam coctam edimus cum circa sexaginta ovis, quae in navem detadetuleramus.