# Hypomnemata physica 505

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, 505. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/505
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/505

Isti anseres, sive Berniclae fuerunt veri anseres Rotgansem dicti, quales magna quatitate singulis annis circa Wieringem in Hollandiam veniunt & capiuntur; quas hactenus ignoratum fuit (Magnum Albertum hic non viderat ubi ova ponerent, & pullos educarent. Hinc factum, ut nonnulli autores non veriti sint scribere, quod in Scotia in arboribus nascantur, e quarum ramis supra aquam expansis sifructus in aqua decidant, anserum pullos gigni; qui vero in terram, corrumpi, nec adfruge pervenire: quod falsum esse nunc apparet. Nec mirum, hactenus ignoratum esse, ubi hae aves ponerent ova, quum nullus (quod compertum sit) unquam ad octoagesimum usque gradum pervenerit, nec ea regio illo loco unquam fuerit cognita (quam arbitramur esse Groenlandiam) multò minus illae anseres ovis incubantes repertae fuerint. E quibus narrationibus omnibus manifestum sit, non è ligno putrido nasci istos anseres sed è conchis quibusdam, quae mediante alga marinâ foraminibus cariosi ligni adhaerent, sicut idem Mejer scribit. Conchę illae nigri tegminis semper captantur adhaerentes lignis in aqua positis, ut pontium fundamentis ligneis, navibus submersis. Adhęrent autem lignis filamentis quibusdam pilosis seu mucosis, vel etiam algâ. Additque in eorum descriptione & hoc Mejerus, quòd, si conchae aperiantur, apparent foetûs illi exigui, veluti pulli avium in suis ovis, qui habent rostrum, oculos, pedes, alas, etiam pilositatem incipientium pennarum. Et prout foetus crescit, & conchae seu tegumenta eorum, quemadmodum in aliis conchis & cochleis.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
