Latin
506
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 506
Unproofread scanNot analysed yet
Et credibile est, conchas illas per gramina illa, aut algam inter mediam, tanquam per venas umbilicales foetui nutrimentum è ligni cariosi vicosâ pinguedine &substantia attrahere. Quod verò Hollandorum relationem, qui aves ejusmodi ovis incubantes viderunt, attinet, ea cum reliquis ita conciliari potest, quod scilicet è conchis quaedam primitus in Anglia &Scotia generati fuerint, aliò tamen volare potuerint: è quorum numero fuerint anseres illi, quos Hollandi in itinere suo in novam Zemblam in scopulis quibusdam viderunt. Cùm enim pleraque etiam insecta sponte nata postea coeant &generent: cur non aves hę multò perfectiores idem facere possent? De modo autem generationis hujus animalis vix certi aliquid apud autores occurrit. Idem Mejer, cap. 5. concharum &avium harum generationem coelo tribuit, &à coeli, nescio quâ, virtute imaginativâ eas provenire putat. Verùm, ut alibi dictum, coelum saltem caussa est universalis; cùm hîc de proxima quaeratur. Neque etiam istarum avium generationem spontaneam esse puto, sed eas, ut alias conchas, generari existimo. Si quis verò miretur, è conchis avem nasci, is cogitet, creatori tam facile fuisse conchas facere, quae aves ferant, quàm quae conchas; &perpendat, quàm multa alia miranda in rerum natura accidant. Inter quae &illa, quae de agno vegetabili Tartariae scribuntur, quem Sigismundus, Baro de Herberstein in rerum Moscovvitarum commentariis, ita describit: Non procul, inquit ille, à Caspio mari inter Volga &Iaik fluvios habitabant quondam Savvolhenses Reges, de quibus postea.